- PECORIS usus quadruplex
- PECORIS usus quadruplexiuxta Tullium Tusculan. l. 1. Videmus, ait, multitudinem pecudam, partim ad vescendum, partim adcultus agrorum, partim ad vehendum, partim ad corpora vestienda. Ad vestendum utiles olim erant mundae omnes, ex Lege, i. e. quotquot ruminant ungulamque divisam et fissam habent, puta, bos, ovis, capra: coeteraea mensis semotae, tamquam immundae, Levitic. c. 11. Cuius distinctionis usus non fuit modo ante Legem, sed et ante diluvium, Gen. c. 7. v. 2. Ea tamen tandem sublata est, Actor. c. 10. v. 15. Ex mundis autem, praeter carnem, etiam lac comedebatur et butyrum et adeps, Deuter. c. 32. v. 14. medulla item, Psalmo 66. v. 15. Sed sanguinem attingere nefas, Gen. c. 9. v. 4. cum quia in sanguine est anima, tum quia Deus sanguinem destinaverat ad expiationem faciendam in altrari pro animabus nostris, Levit. c. 17. v. 11. Quod cum mere esset ceremoniale, nihil quicquam causae fuit, cur Apolstoli Gentibus sanguinem ad tempus prohiberent, Actor. c. 15. v. 10. quam spes Iudaeos infirmos hâc ratione lucrisaciendi, qui ab esu sanguinis tantopere abhorrebant, ut eos omnes populos gladiô destruendos scribant, qui renuunt huic se mandato subicere, vide Maimonidem Tr. de Regibus c. 9. Quam ob causam hoc observatum, quamdiu spes fuit, Iudaeos in his ritibus educatos posse ad Christum allici. At postquam de illorum conversione desperari iam coeptum, etiam hoc interdictum, ut Legis Ceremonialis partem, abrogavit Apostolus 1. Corinth. c. 10. v. 25. alibique. Itaque Augustiniaevô, si qui putarent ab esu sanguinis eâ lege se prohiberi, a coeteris irridebantur, ut docet contra Faustum l. 32. c. 13. Graeci tamen hodieque eô scrupulô tenentur. Eaedem autem pecudes, quae ad esum, etiam ad sacrificia aptae erant atque adhibitae, mundae videl. omnes, Gen. c. 8. v. 20. Vide quoque infra, ubi de Sanguine et Suffocato. Qui sacrificiorum usus cum diluviô sit antiquior, idem de pecudum esu omnino dicendum. Neque enim Abel in sacrificium id obtulisset Deo quô vesci nefas credidisset et frustra pavislet agnos, quibus non licuisset uti, ut alia omittam. Insuper ad cultus agrorum iumenta necessaria sunt: qua in parte bovis maxime opera requiritur, Salom. Proverb. c. 14. v. 4. Unde Hesiodus in ἔργ. v. 403. inter necessaria rei familiaris, commendat,Οἶκον μὲν πρώτιςτα, γυναῖκά τε, βοῦν τ᾿ ἀροτῆρα,Domum primum, uxoremque et bovem aratorem.Huc et tritura referenda, cuius etiam in Lege Deus eousque rationem habuit, ut bovi triturantios obligari vetuerit, Deuter. c. 25. v. 4, quo sacilius in pecudibus praemeditata humanitas in hominum refrigeria erudiretur, ut ait Tertullian. in Marcion. l. 2. c. 17. etc. Sed et ad vecturas utilem operam equi praestant, Esai. c. 66. v. 20. Asini item et cameli et muli et boves, 1. Paral. c. 12. v. 40. Et quidem equus ad bellum aptior, Proverb. c. 21. v. 30. Asinus ad pacis artes, Zachar. c. 9. v. 9. etc. Iam, ut aliquid de vestibus dicam, quae fiunt ex quadrupedum spoliis, lanea vestis olim fuit. ut hodieque est, in promiscuo usu, Iobi c. 31. v. 20. Proverb. c. 27. v. 26. et Ezech. c. 34. v. 3. Sed villosa seu cilicina videntur Prophetarum fuisse propria: puta, Eliae 2. Reg. c. 1. v. 8. Esaiae, Esai. c. 29. v. 2. Pseudoprophetarum, Zachar. c. 13. v. 4. etc. Quorum exemplô Iohanni Baptistae, vestis fuit ἀπὸ τριχῶν καμήλου καὶ ξώνη δερματίνη, Matth. c. 3. v. 4. Auctor Epistolae ad Hebraeos μηλωτὰς vocat et αἴγεια δέρματα, c. 11. v. 37. quod vestimentigenus, utisimplicissimum, ita antiquissimum est. Unde Graeci heroes apri, aut tigridis aut leonis ex uviis induebantur, aut pelle Libystidos ursae; ut Bacchae nebride, i. e. hinnuli; aut bassari, i. e. vulpis pelle, quae Coptis etiamnum Basor dicitur. Et, apud Sallustium in Fragm. Germani rhenonibus corpus tegebant. Romae etiam, ut apud Poetam, priscos civium mores describentem, inter alia legimus,Curia, praetextô quae nunc nitet alta Senatu,Pellitos habuit rustica corda Patres.EtVerbera pellitus setosa movebat arator.Inde Lucretius, de mottalium primis agens, l. 5. v. 951.Nec dum res igni scibant tractare, neque utiPellibus et spoliis corpus vestire ferarum.Nempe, utut nudis hominibus videatur obvium ferarum et pecudum pelle vestiri, tamen ille pellium usus latuit primos mortales, donec a Deo edocerentur. Quod sibi volunt haec Mosis verba, Gen. c. 3. v. 21. Fecit Dominus Deus Adamo et uxori eius tunicas pelliceas quibus vestivit eos. Nec omittenda Columellae coniectura Praefat. l. 6. Nomina Pecuniae et Peculii tracta videri a Pecore, quod non solum Veteres possederunt, sed adhuc apud quasdam Gentes unum usurpatur divitiarum genus. Ut enim nos pecuniâ, ita Veter. Pecore in permutatione rerum utebantur. Proverb. c. 27. v. 26. Agni erunt ad vestitum tuum, et pretium agri sunt hirci. Ubi quod dicitur de hircis, ad quodvis pecus pertinet. Proinde Graecum verbum ὠνεῖςθαι, emere, ductum creditur ἀπὸ τῶν ὄνων, ab asinis, ut et πωλεῖν, vendere, ἀπὸ τῶν τώλων, a pullis equorum, et ἄρνυςθαι, consequi, permutare, ἀπὸ τῶ ἀρνῶν, ab agnis. Quo referunt nonnulli, quod Gen. c. 33. v. 19. Iacob emisse legitur partem agri filiorum Hemor ἑκατὸν ἀμνῶν, centum agnis. Quod, praeter Graecos, sequuntur Chaldaeus, Syrus, Samaritanus, Arabs uterque et Vulgatus Interpres. Alii tamen ἑκατὸν μνῶν, i. e. centum minis, legunt, alphâ extritô: aut pro agnis nummos intelligunt, agni effigie signatos, quales cudisse legitur Servius Romanorum Rex; quia in narratione Stephani Protomartyris, Actor. c. 7. v. 16. ager ille emptus dicitur τιμῆς ἀργυρίου, argenti pretiô: ubi tamen facile regeri posset, argenti vel pecuniae nomine eôlocô censeri, quidquid illâ aetate pecuniae vicem praestat. Quod Arabs, Actorum Interpres, egregie expressit, vocabulô tam pecudes, quam nummos, significante, etc. Vide plura hanc in rem, apud Bochart. Hieroz. Part. 2. l. 1. c. 2. et infra Pecus.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.